quod sine praenomine familiariter, ut debebas, ad me epistulam misisti, primum addubitavi an a Volumnio senatore esset, quocum mihi est magnus usus; deinde εὐτραπελία litterarum fecit ut intellegerem tuas esse. quibus in litteris omnia mihi periucunda fuerunt praeter illud, quod parum diligenter possessio salinarum mearum a te procuratore defenditur. ais enim, ut ego discesserim, omnia
omnium dicta, in his etiam Sestiana, in me conferri. quid?
tu id pateris? non me defendis, non resistis? equidem sperabam ita notata me reliquisse genera dictorum meorum, ut cognosci sua sponte possent;